라틴어 문장 검색

Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:3)
deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:5)
Papulae ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:3)
Sed nihil ista res pinguitudinis efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:2)
ardentes papulae id est carbunculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5641)
"1 non ungularum tanta vis latus fodit mucrone quanto dira pulsat pleurisis, nec sic inusta lamminis ardet cutis, ut febris atro felle venas exedit vel summa pellis ignis obductus coquit papulasque fervor aestuosus excitat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1189)
verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
" Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:4)
recentes autem fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION